Presentation is loading. Please wait.

Presentation is loading. Please wait.

Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…

Similar presentations


Presentation on theme: "Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…"— Presentation transcript:

1

2

3 Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…

4 Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne? Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem…

5 Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis… Ohe, nunciam melius audiri videtur… Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam.,

6 Primam partem tantum Num de negotiante parte primae partis?

7 Partem modo primae partis negotiantem partem tractantem…

8 Legitur enim partem negotiantem primae partis primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus potius contractum!

9 Optime! Nimis longus videtur!

10 Quid nunc restat? Plus quam dimidium metrum adhuc!!

11 Legitur nunc partem negotiantem secundae partis secundae partis negotiantem partem putatum iri…

12 Plane enim hoc displicet! Qua de re? Secundae enim partes nunquam prosperae factae sunt!

13 Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo etiam, eius arbiter tunsus est!!

14 Heus, audi! Quid impedit ne prima pars secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat? Satis verborum! Contractum iterum scindamus, si audes!

15 Optime ita!

16

17 Ecce clausula te ullo sine dubio perlaetum redditura!! Aliter sentio: minime id placet!

18 Quid tibi displiceat? Quodcumque est id mihi displicet!! Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne deleamus!! Seca!!

19

20 Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest. Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne meum tibi sufficit? Nequaquam, ut facile cogitari possit!!

21 Duas ergo alias clausulas adimamus!!

22

23

24 Pars negotians octavae partis … Nolo!! Nonne vis? Pars negotians octavae partis … Non!! Etiam non!!

25 Audi, amice: qua re fit ut contractus meus minor quam tuus sit? Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis…

26 Quoquo modo est, una atque eadem sententia sumus, nonne? Ita ergo!

27 Quae cum ita sint, scriptum signa, ut contractus legalis fiat!

28 At scribere nescio: tibi dicam oblitus sum…

29 Minime refert, nam stilographicus calamus atramento caret… Sed contractus factus est, nonne?

30 Hoc contractu, minimus qui sit, cogimur, nonne? Procul dubio!!

31 Festina lente: quid hac in linea legi possit? Minimi momenti res: de communi omnibus in contractibus clausula agitur…

32 Res ita se habet: hic contractus, unius aut ambarum negotiantium partium amentia plane reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet.

33 Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur… At nescio utrum…

34 Hahahahaha!! Tuane sententia medicamenta sumenda nobis?

35 Ecce flos! Pulchra lite eum adeptus es, trunce!!


Download ppt "Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…"

Similar presentations


Ads by Google